monumenta.ch > Plinius > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 3, 44
{V} latitudo eius varia est, quadringentorum decem milium inter duo maria Inferum et Superum amnesque Varum atque Arsiam, media autem ferme circa urbem Romam ab ostio Aterni amnis in Hadriaticum mare influentis ad Tiberina ostia CXXXVI et paulo minus a Castro Novo Hadriatici maris Alsium ad Tuscum aequor, haud ullo in loco CC latitudinem excedens. universae autem ambitus a Varo ad Arsiam XX p. efficit.